HISTORIA LIBRI III REGUM

CAPUT XIX: De luteribus

#III Reg. VII

Fecit quoque Salomon decem luteres aeneos, et fusiles, altitudinis quatuor cubitorum. Erat autem in summitate luteris os recurvatum interius, et adeo angustum, ut unius cubiti esset ejus latitudo. Fundus vero ejusdem erat latitudinis cubiti et dimidii, juxta quantitatem basis supra quam sedebant. Quadraginta batos capiebat luter unus. In eis abluebantur intestina, et pedes holocaustorum, et erant omnes ejusdem facturae, sicut et bases, quibus incidebant Erat autem basis in inferiori parte in longitudine et latitudine habens quatuor cubitos per quadrum, in altitudine vero trium cubitorum. Et ascendendo paulatim angustata usque ad cubitum et dimidium, juxta quantitatem fundi ipsius luteris. Eratque composita ex quatuor tabulis, quibus quinta erat superposita quadrata, et ex omni parte aliquantulum excedens summitates aliarum, habens in medio sui eminentem concavitatem rotundam, in qua sedebat luter. Ipsum opus basis interrasile erat, et in juncturis tabularum, per quatuor angulos erant sculpturae eminentes, ad modum columnarum, quas quidam dicunt vocari media intercolumna, quadrata tamen quidam legunt ibi media intercolumna quadrata, vocantes columnam mediam tabulam, inter quatuor tabulas superpositam. Latera vero basis a media parte supra, insculptas habebant coronulas et plectas, et in medio earum leones et boves, et cherubim, et super colla leonum et boum, et subter erant lora ex aere pendentia, quibus ligati videbantur. In summitate vero quatuor columnarum angularium erant humeri expansi, in similitudine manus humanae et pedis aquilini, super quos tabula ferens luterem ita erat coaptata, ut naturaliter inserta videretur. Et habebant illae columnae proprias caelaturas, homines, arbores et aves. Porro altera media pars basis quae erat circa terram, habebat per gyrum rotas eminentes cubiti et dimidii, et qui in rota fieri solent axes, et radios creatos et modiolos, omnia fusilia. Et circa eas positae erant variae caelaturae. Et haec omnia adeo fabricata erant, ut non caelata, sed quasi apposita per circuitum viderentur, et basis quasi rotis circumstantibus vehi videbatur. Una erat fusura, et mensura, et sculptura decem basium et luterum. De sculptura tamen luterum nihil memini me legisse. Horum quinque in atrio templi steterunt ad dexteram, et quinque ad sinistram ad hunc usum. Nathinael prius lavabant membra hostiarum in piscina probatica, et lota tradebant sacerdotibus, qui, ne quid interim eis sordis adhaesisset, luteribus ea immergebant, ut resincerata superponerent altari. Porro lavatoria haec in hunc modum posita erant, ut ingredientibus atrium sacerdotale, primo occurrebat ad meridiem mare aeneum ad abluendas manus, postea progredientibus, occurrebant decem luteres, ad intinguenda membra hostiarum, sursumque progredientibus occurrebat altare aeneum similiter ad meridiem, positisque hostiis super altare, redibant sacerdotes offerentes ad mare aeneum, et abluebant ibi pedes et manus, ut sic loti consummarent sacrificia, id est intrarent templum cum prunis et thymiamate, ad adolendum illud super altare in odorem Domino.